Hľadaný výraz: Mt 27,3-10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
3 Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus 4 dicens: “ Peccavi tradens sanguinem innocentem ”. At illi dixerunt: “ Quid ad nos? Tu videris! ”. 5 Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit. 6 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: “ Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ”. 7 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum. 8 Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem. 9 Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: “ Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel, 10 et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus ”.

1

mail   print   facebook   twitter